AGONOTHETA

AGONOTHETA
AGONOTHETA
Graece Α᾿γωνοθέτης, agonum moderator, praeses ac iudex: apud Ael. Spartian. in Adriano Caes. c. 13. Multa in Atbenienses contulit et pro Agonotheta resedit; in Ludis nempe Liberalibus, seu Dionysiis, quae ille celebraverat iure Magistratus, quem olim maximum apud Athenienses gesserat, i. e. Archontis. Scribit enim Pollux τὸν Αρχοντα praesidere Liberalibus solitum: Ο῾ δὲ Α῎ρχω διατίθηϚι μὲν Διονύσια καὶ Θαργήλια μετα τῶ Ε᾿πιμελητῶν, Archon celebrat Dionysia seu Liberalia et Thargelia, cum Curatoribus. Addit Dion, de eodem Adriani iam Caesaris facto, verba faciens, ἐν τῇ ἐπιχωρίῳ, scil. ἐςθῆτι, i. e. in veste, quam de more gestare Archontes consueverant, quoties Dionysiis praesiderent. Cuiusmodi vestem Sueton. in Domitiano c. 4. vocat Graecanicam togam Α᾿ναλόγως et eôdem plane modô ac Tertullian. Togam Romanam vocat Pallium teres: quia Toga Romanis, quod Graecis Pallium. Suetonii verba sunt, Certamini praesedit crepidatus, purpureâque amictus togâ Graecanieâ, capite gestans coronam auream. Sed apud Graecos, pro genere ludorum, diversa Agonothetae vestis fuit; Nam in alia Musicis praesidebant, in alia Gymnicis, ut alibi Dioni notatum. Neque vero ubique Agonothetae προυκαθέςτηϚαν seu praesidebant: nam in Ludis sacris universae Graeciae communibus seu Panelleniis, Hellanodicis praesidentibus, ad laevam sedebant Athlothetae. Casaubon. et Salmas. Not. ad Spartian, loc. cit. in Gloss. Graeco Lat. Α᾿γωνοθέτης, Munerarius dicitur, de qua voce mulra haber P. Faber Agon. l. 1. c. 18. Apud recentiores vero Scriptores, pro Agonista, bellatore seu pugile, vocem sumi, docet Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Agonothĕtä — (gr. Ant.), s. u. Agon 2) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Agon — (gr.), 1) Kampf; 2) Wettkampf, Kampfspiel zu Ehren eines Gottes od. Heroen; die Kämpfer hießen Agonistä, die Kampfordner Agonarchä od. Agonothĕtä, welche zugleich Kampfrichter (Agonodĭkä) waren, s. u. Kampfspiele; 3) (Myth.), Schutzgott der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Athlothĕtä — (gr. Ant.), 1) so v.w. Agonothetä; bes. 2) die 10 Anordner der Kampfspiele bei den großen Panathenäen in Athen, eine alle 4 Jahre gewählte Behörde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Wettrennen — (Wettlauf, Preislauf), das Laufen, Reiten u. Fahren über eine gewisse Strecke od. in einer bestimmten Zeit, nach einem gegebenen Ziele, wobei dem zuerst am Ziele Anlangenden ein Preis zuertheilt wird. I. Geschichte der W. Die W. zum Zweck der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Liturgia (Antigua Grecia) — Para el término religioso, véase liturgia …   Wikipedia Español

  • PALAESTRA — I. PALAESTRA Herculis filia, nuditarem obtegendi consuetudinem inter Mulieres, quae cursu aliisque exercebantur, introduxit: quemadmodum Pater eius, ne unquam Athletae in publicum ad certandum sine subligaculis prodirent, instituit; teste Clem.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ՀԱՆԴԻՍԱԴԻՐ — (դրի.) NBH 2 0043 Chronological Sequence: Unknown date, 8c, 10c, 12c, 14c գ. ἁγωνοθέτης agonotheta, certaminum arbiter, auctor solemnitatis ἁθλοθέτης , ἁθλοθέτηρ munerarius certaminis. Որ դնէ կամ կարգէ զհանդէս մրցարանի. վերակացու մրցանաց, եւ… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • ՆԱՀԱՏԱԿԱԴԻՐ — (դրի, րաց.) NBH 2 0403 Chronological Sequence: Unknown date, 6c, 8c, 10c, 11c ա.գ. ἁγωνοθέτης, ἁγωνάρχος, ἁθλοθέτης , ἁθλοθέτηρ agonotheta, certaminum arbiter, numerarius. որ եւ ՃԳՆԱԴԻՐ. Մարտադիր. հանդիսադիր, վերակացու մրցանաց եւ տուօղ զյաղթանակ… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”